Book 1
pr
Abditas causas uocant, in quibus requiritur, ex quibus principiis nostra corpora sint, quid secundam, quid aduersam ualetudinem faciat. Neque enim credunt posse eum scire, quomodo morbos curare conueniat, qui unde sint ignoret; neque esse dubium quin alia curatione opus sit, si ex quattuor principiis uel superans aliquod uel deficiens aduersam ualetudinem creat, ut quidam ex sapientiae professoribus dixerunt: alia, si in umidis omne uitium est, ut Herophilo uisum est; alia, si in spiritu, ut Hippocrati; alia, si sanguis in eas uenas, quae spiritui accommodatae sunt, transfunditur et inflammationem, quam Graeci ΦΛΕΓΜΟΝΗΝ nominant, excitat, eaque inflammatio talem motum efficit, qualis in febre est, ut Erasistrato placuit; alia, si manantia corpuscula per inuisibilia foramina subsistendo iter claudunt, ut Asclepiades contendit: eum uero recte curaturum, quem prima origo causae non fefellerit. Neque uero infitiantur experimenta quoque esse necessaria, sed ne ad haec quidem aditum fieri potuisse nisi ab aliqua ratione contendunt: non enim quidlibet antiquiores uiros aegris inculcasse, sed cogitasse quid maxime conueniret, et id usu explorasse, ad quod ante coniectura aliqua duxisset. Neque interesse, an nunc iam pleraque explorata sint * * * , si a consilio tamen coeperunt. Et id quidem in multis ita se habere. Saepe uero etiam noua incidere genera morborum, in quibus nihil adhuc usus ostenderit et ideo necessarium sit animaduertere, unde ea coeperint; sine quo nemo reperire mortalium possit, cur hoc quam illo potius utatur. Et ob haec quidem in obscuro positas causas persecuntur.