Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 1

pr Quamvis ne haec quidem sic praeteriri debent, quasi nullam controversiam recipiant; nam et Erasistratus non ex his fieri morbos dixit; quoniam et alii, et iidem alias post ista non febricitarent: et quidam medici saeculi nostri, sub auctore, ut ipsi videri volunt, Themisone, contendunt, nullius causae notitiam quidquam ad curationes pertinere; satisque esse, quaedam communia morborum intueri. Siquidem horum tria genera esse, unum adstrictum,. alterum fluens, tertium mixtum. Nam modo parum excernere aegros, modo nimium; modo alia parte parum, alia nimium. Haec autem genera morborum modo acuta esse, modo longa; et modo increscere, modo consistere, modo minui. Cognito igitur eo, quod ex his est, si corpus adstrictum est, digerendum esse; si profluvio laborat, continendum; si mixtum vitium habet, occurrendum subinde vehementiori malo. Et aliter acutis morbis medendum, aliter vetustis, aliter increscentibus, aliter subsistentibus, aliter jam ad sanitatem inclinatis. Horum observationem medicinam esse; quam ita finiunt, ut quasi viam quamdam, quam μέθοδον Graeci norninant, eorumque, quae in morbis communia sunt, contemplatricem esse contendant. Ac neque rationalibus se, neque experimenta tantum spectantibus adnumerari volunt: quum ab illis eo nomine dissentiant, quod in conjectura rerum latentium nolunt esse medicinam; ab his eo, quod parum artis esse in observatione experimentorum credunt. Quod ad Erasistratum pertinet, primum ipsa evidentia ejus opinioni repugnat; quia raro, nisi post horum aliquid, morbus venit. Deinde non sequitur, ut quod alium non afficit, aut eumdem alias, id ne alteri quidem, aut eidem tempore alio noceat. Possunt enim quaedam subesse corpori, vel ex infirmitate ejus, vel ex aliquo affectu, quae vel in alio non sunt, vel in hoc alias non fuerunt; eaque per se non tanta, ut concitent morbum, tamen obnoxium magis aliis injuriis corpus efficiant. Quod si contemplationem rerum naturae, quam non temere medici sibi vindicant, satis comprehendisset, etiam illud scisset, nihil omnino ob unam causam fieri, sed id pro causa apprehendi, quod contulisse plurimum videtur. Potest autem id, dum solum est, non movere, quod junctum aliis maxime movet. Accedit ad haec, quod ne ipse quidem Erasistratus, qui transfuso in arterias sanguine febrem fieri dicit, idque nimis repleto corpore incidere, reperit, cur ex duobus aeque repletis, alter in morbum incident, alter omni periculo vacarit; quod quotidie fieri apparet. Ex quo disci potest, ut vera sit illa transfusio, tamen illam non per se, quum plenum corpus est, fieri, sed quum horum aliquid accesserit. Themisonis vero aemuli, si perpetua, quae promittunt, habent, magis etiam quam ulli, rationales sunt. Neque enim, si quis non omnia tenet, quae rationalis alius probat, protinus alio novo nomine artis indiget; si modo, quod primum est, non memoriae soli, sed rationi quoque insistit. Sin, quod vero propius est, vix ulla perpetua praecepta medicinalis ars recipitcf. II, 10; III, 4, idem sunt, quod ii, quos experimenta sola sustinent: eo magis, quoniam, compresserit aliquem morbus, an fuderit, quilibet etiam imperitissimus videt: quid autem compressum corpus resolvat, quid solutum teneat, si a ratione tractum est, rationalis est medicus; si, ut ei qui se rationalem negat, confiteri necesse est, ab experientia, empiricus. Ita apud eum morbi cognitio extra artem, medicina intra usum est. Neque adjectum quidquam empiricorum professioni, sed demtum est; quoniam illi multa circumspiciunt, hi tantum facillima, et non plus, quam vulgaria; nam et ii, qui pecoribus ac iumentis medentur, quum propria cujusque ex mutis animalibus nosse non possint, communibus tantummodo insistunt; et exterae gentes, quum subtilem medicinae rationem non noverint, communia tantum vident; et qui ampla valetudinaria nutriunt, quia singulis summa cura consulere non sustinent, ad communia ista confugiunt. Neque, hercules, istud antiqui medici nescierunt, sed his contenti non fuerunt. Ergo etiam vetustissimus auctor HippocratesEpid. I, sect. 3, § 10 dixit, mederi oportere et communia et propria intuentem. Ac ne isti quidem ipsi intra suam professionem consistere ullo modo possunt: siquidem et compressorum et fluentium morborum genera diversa sunt; faciliusque id in iis, quae fluunt, inspici potest. Aliud est enim sanguinem, aliud bilem, aliud cibum vomere; aliud dejectionibus, aliud torminibus laborare; aliud sudore digeri, aliud tabe consumi. Atque in partes quoque humor erumpit, ut in oculos, auresque: quo periculo nullum humanum membrum vacat. Nihil autem horum sic, ut aliud, curatur. Ita protinus in his a communi fluentis morbi contemplatione ad propriam medicina descendit. Atque in hac quoque rursus alia proprietatis notitia saepe necessaria est; quia non eadem omnibus, etiam in similibus casibus, opitulantur: siquidem certae quaedam res sunt, quae in pluribus ventrem aut adstringunt, aut resolvunt; inveniuntur tamen, in quibus aliter, atque in ceteris, id eveniat. In his ergo communium inspectio contraria est, propriorum tantum salutaris. Et causae quoque aestimatio saepe morbum solvit. Ergo etiam ingeniosissimus saeculi nostri medicus, quem nuper vidimus, Cassius, febricitanti cuidam, et magna siti affecto, quum post ebrietatem eum premi coepisse cognosset, aquam frigidam ingessit. Qua ille epota, quum vini vim miscendo fregisset, protinus febrem somno et sudore discussit. Quod auxilium medicus opportune providit, non ex eo, quod aut adstrictum corpus erat, aut fluebat; sed ex ea causa, quae ante praecesserat. Estque etiam proprium aliquid et loci et temporis istis quoque auctoribus: qui quum disputant, quemadmodum sanis hominibus agendum sit, praecipiunt, ut gravibus aut locis aut temporibus magis vitetur frigus, aestus, satietas, labor, libido; magisque ut conquiescat iisdem locis aut temporibus, si quis gravitatem corporis sentit; ac neque vomitu stomachum, neque purgatione alvum sollicitet. Quae vera quidem sunt; a communibus tamen ad quaedam propria descendunt. Nisi persuadere nobis volunt, sanis quidem considerandum esse, quod coelum, quod tempus anni sit; aegris vero non esse: quibus tanto magis omnis observatio necessaria est, quanto magis obnoxia offensis infirmitas est. Quin etiam morborum in iisdem hominibus aliae atque aliae proprietates sunt; et qui secundis aliquando frustra curatus est, contrariis saepe restituitur. Plurimaque in dando cibo discrimina reperiuntur: ex quibus contentus uno ero. Nam famem facilius adolescens, quam puerAph. I, 13; facilius in denso coelo, quam in tenui; facilius hieme, quam aestate; facilius uno cibo, quam prandio quoque assuetus; facilius inexercitatus, quam exercitatus homo sustinet. Saepe autem in eo magis necessaria cibi festinatio est, qui minus inediam tolerat. Ob quae concipio, eum, qui propria non novit, communia tantum intueri debere; eumque, qui nosse propria potest, illa quidem non oportere negligere, sed his quoque insistere. Ideoque, quum par scientia sit, utiliorem tamen medicum esse amicum, quam extraneum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme