Book 1
pr
Quum haec per multa volumina, perque magnae contentionis disputationes a medicis saepe tractata sint atque tractentur: subjiciendum est, quae proxima vero videri possint. Ea neque addicta alterutri opinioni sunt, neque ab utraque nimium abhorrentia; media quodammodo inter diversas sententias: quod in plurimis contentionibus deprehendere licet, sine ambitione verum scrutantibus, ut in hac ipsa re; nam quae demum causae, vel secundam valetudinem praestent, vel morbos excitent; quomodo spiritus, aut cibus, vel trahatur, vel digeratur, ne sapientiae quidem professores scientia comprehendunt, sed conjectura persequuntur. Cujus autem rei non est certa notitia, ejus opinio certum reperire remedium non potest. Verumque est, ad ipsam curandi rationem nihil plus conferre, quam experientiam. Quamquam igitur multa sint ad ipsas artes proprie non pertinentia, tamen eas adjuvant, excitando artificis ingenium. Itaque ista quoque naturae rerum contemplatio, quamvis non faciat medicum, aptiorem tamen medicinae reddit. Verique simile est, et Hippocratem et Erasistratum et quicumque alii, non contenti febres et ulcera agitare, rerum quoque naturam ex aliqua parte scrutati sunt, non ideo quidem medicos fuisse, verum ideo quoque majores medicos extitisse. Ratione vero opus est ipsi medicinae, etsi non inter obscuras causas, neque inter naturales actiones, tamen saepe; est enim haec ars conjecturalis; neque respondet ei plerumque non solum conjectura, sed etiam experientia. Et interdum non febris, non cibus, non somnus subsequitur, sicut assuevit. Rarius, sed aliquando morbus quoque ipse novus est: quem non incidere, manifeste falsum est; quum aetate nostra quaedam, ex naturalibus partibus carne prolapsa et arente, intra paucas horas expiraverit sic, ut nobilissimi medici neque genus mali, neque remedium invenerint. Quos eo nihil tentasse judico, quia nemo in splendida persona periclitari conjectura sua voluerit, ne occidisse, nisi servasset, videretur: veri tamen simile est, potuisse aliquid cogitari, detracta tali verecundia; et fortasse responsurum fuisse id, quod aliquis esset expertus. Ad quod medicinae genus neque semper similitudo aliquid confert; et si quando confert, tamen id ipsum rationale est, inter multa similia genera et morborum et remediorum, cogitare, quo potissimum medicamento sit utendum. Quum igitur talis res incidit, medicus aliquid oportet inveniat, quod non utique fortasse, sed saepius tamen etiam respondeat. Petet autem novum quoque consilium non ab rebus latentibus, istae enim dubiae et incertae sunt, sed ab iis, quae explorari possunt, id est evidentibus causis. Interest enim, fatigatio morbum, an sitis, an frigus, an calor, an vigilia, an fames fecerit, an cibi vinique abundantia, an intemperantia libidinis. Neque ignorare hunc oportet, quae sit aegri natura: humidum magis, an magis siccum corpus ejus sit; validi nervi, an infirmi; frequens adversa valetudo, an rara; eaque, quum est, vehemens esse soleat, an levis; brevis, an longa: quod is vitae genus sit sequutus, laboriosum, an quietum; cum luxu, an cum frugalitate. Ex his enim, similibusque, saepe curandi nova ratio ducenda est.