Book 1
pr
Isdemque temporibus in tres partes medicina diducta est, ut una esset quae uictu, altera quae medicamentis, tertia quae manu mederetur. Primam ΔΙΑΙΤΗΤΙΚΗΝ secundam ΦΑΡΜΑΚΕΥΤΙΚΗΝ tertiam ΧΕΙΡΟΥΡΓΙΑΝ Graeci nominarunt. Eius autem, quae uictu morbos curat, longe clarissimi auctores etiam altius quaedam agitare conati, rerum quoque naturae sibi cognitionem uindicarunt, tamquam sine ea trunca et debilis medicina esset. Post quos Serapion, primus omnium nihil hanc rationalem disciplinam pertinere ad medicinam professus, in usu tantum et experimentis eam posuit. Quem Apollonius et Glaucias et aliquanto post Heraclides Tarentinus et aliqui non mediocres uiri secuti ex ipsa professione se empiricos appellauerunt. Sic in duas partes ea quoque, quae uictu curat, medicina diuisa est, aliis rationalem artem, aliis usum tantum sibi uindicantibus, nullo uero quicquam post eos, qui supra comprehensi sunt, agitante, nisi quod acceperat, donec Asclepiades medendi rationem ex magna parte mutauit. Ex cuius successoribus Themison nuper ipse quoque quaedam in senectute deflexit. Et per hos quidem maxime uiros salutaris ista nobis professio increuit.