Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 1

3 Alvum adstringit labor, sedile, creta figularis corpori inlita, cibus inminutus, et is ipse semel die adsumptus ab eo, qui bis solet; exigua potio neque adhibita, nisi cum cibi quis, quantum adsumpturus est, cepit, post cibum quies. Contra solvit aucta ambulatio atque esca potusque, motus, qui post cibum est, subinde potiones cibo inmixtae. Illud quoque scire oportet, quod ventrem vomitus solutum conprimit, compressum solvit; itemque conprimit is vomitus, qui statim post cibum est, solvit is, qui tarde supervenit.
3 Quod ad aetates vero pertinet, inediam facillime sustinent mediae aetates, minus iuvenes, minime pueri et senectute confecti. Quo minus fert facile quisque, eo saepius debet cibum adsumere, maximeque eo eget, qui increscit. Calida lavatio et pueris et senibus apta est. Vinum dilutius pueris, senibus meracius: neutri aetati, quae inflationes movent. Iuvenum minus quae adsumant et quomodo curentur, interest. Quibus iuvenibus fluxit alvus, plerumque in senectute contrahitur: quibus in adulescentia fuit adstricta, saepe in senectute solvitur. Melior est autem in iuvene fusior, in sene adstrictior.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme