Book 1
3
Tempus quoque anni considerare oportet. Hieme plus esse conuenit, minus sed meracius bibere; multo pane uti, carne potius elixa, modice holeribus; semel die cibum capere, nisi si nimis uenter adstrictus est. Si prandet aliquis, utilius est exiguum aliquid, et ipsum siccum sine carne, sine potione sumere. Eo tempore anni calidis omnibus potius utendum est uel calorem mouentibus. Venus tum non aeque perniciosa est. At uere paulum cibo demendum, adiciendum potioni, sed dilutius tamen bibendum est; magis carne utendum, magis holeribus; transeundum paulatim ad assa ab elixis. Venus eo tempore anni tutissima est. Aestate uero et potione et cibo saepius corpus eget; ideo prandere quoque commodum est. Ei tempori aptissima sunt et caro et holus, potio quam dilutissima, ut et sitim tollat nec corpus incendat; frigida lauatio, caro assa, frigidi cibi uel qui refrigerent. Vt saepius autem cibo utendum, sic exiguo est. Per autumnum propter caeli uarietatem periculum maximum est. Itaque neque sine ueste neque sine calciamentis prodire oportet, praecipueque diebus frigidioribus, neque sub diuo nocte dormire, aut certe bene operiri. Cibo uero iam paulo pleniore uti licet, minus sed meracius bibere. Poma nocere quidam putant, quae inmodice toto die plerumque sic adsumuntur, ne quid ex densiore cibo remittatur. Ita non haec sed consummatio omnium nocet; ex quibus in nullo tamen minus quam in his noxae est. Sed his uti non saepius quam alio cibo conuenit. Denique aliquid densiori cibo, cum hic accedit, necessarium est demi. Neque aestate uero neque autumno utilis uenus est, tolerabilior tamen per autumnum: aestate in totum, si fieri potest, abstinendum est.