Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 1

3 Aluum adstringit labor, sedile, creta figularis corpori inlita, cibus inminutus, et is ipse semel die adsumptus ab eo, qui bis solet; exigua potio neque adhibita, nisi cum cibi quis, quantum adsumpturus est, cepit, post cibum quies. Contra soluit aucta ambulatio atque esca potusque, motus, qui post cibum est, subinde potiones cibo inmixtae. Illud quoque scire oportet, quod uentrem uomitus solutum conprimit, compressum soluit; itemque conprimit is uomitus, qui statim post cibum est, soluit is, qui tarde superuenit.
3 Quod ad aetates uero pertinet, inediam facillime sustinent mediae aetates, minus iuuenes, minime pueri et senectute confecti. Quo minus fert facile quisque, eo saepius debet cibum adsumere, maximeque eo eget, qui increscit. Calida lauatio et pueris et senibus apta est. Vinum dilutius pueris, senibus meracius: neutri aetati, quae inflationes mouent. Iuuenum minus quae adsumant et quomodo curentur, interest. Quibus iuuenibus fluxit aluus, plerumque in senectute contrahitur: quibus in adulescentia fuit adstricta, saepe in senectute soluitur. Melior est autem in iuuene fusior, in sene adstrictior.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme