Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 1

3 Cum vero inter extenuantia posuerim vomitum et deiectionem, de his quoque proprie quaedam dicenda sunt. Reiectum esse ab Asclepiade vomitum in eo volumine, quod De tuenda sanitate composuit, video; neque reprehendo, si offensus eorum est consuetudine, qui cotidie eiciendo vorandi facultatem moliuntur. Paulo etiam longius processit; idem purgationes quoque eodem volumine expulit: et sunt eae perniciosae, si nimis valentius medicamentis fiunt. 18 Sed haec tamen summovenda esse non est perpetuum, quia corporum temporumque ratio potest ea facere necessaria, dum et modo et non nisi cum opus est adhibeantur. Ergo ille quoque ipse, si quid iam corruptum esset, expelli debere confessus est: ita non ex toto res condemnanda est. Sed esse eius etiam plures causae possunt; estque in ea quaedam paulo subtilior observatio adhibenda.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme