Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 1

3 Ante omnia autem norit quisque naturam sui corporis, quoniam alii graciles, alii obessi sunt, alii calidi, alii frigidiores, alii umidi, alii sicci; alios adstricta, alios resoluta aluus exercet. Raro quisquam non aliquam partem corporis inbecillam habet. Tenuis uero homo inplere se debet, plenus extenuare; calidus refrigerare, frigidus calefacere; madens siccare, siccus madefacere; itemque aluum firmare is, cui fusa, soluere is, cui adstricta est: succurrendumque semper parti maxime laboranti est.
3 Implet autem corpus modica exercitatio, frequentior quies, unctio et, si post prandium est, balineum; contracta aluus, modicum frigus hieme, somnus et plenus et non nimis longus, molle cubile, animi securitas, adsumpta per cibos et potiones maxime dulcia et pinguia; cibus et frequentior et quantus plenissimus potest concoqui. Extenuat corpus aqua calida, si quis in ea descendit, magisque si salsa est; ieiuno balineum, inurens sol ut omnis calor, cura, uigilia; somnus nimium uel breuis uel longus, per aestatem durum cubile; cursus, multa ambulatio, omnisque uehemens exercitatio; uomitus, deiectio, acidae res et austerae; et semel die adsumptae epulae; et uini non praefrigidi ieiuno potio in consuetudinem adducta.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme