Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 1

9 Si cui vero dolere nervi solent, quod in podagra chiragrave esse consuevitcf. II, 7; IV, 24, huic, quantum fieri potest, exercendum id est, quod affectum est, subjiciendumque labori et frigori; nisi quum dolor increvit; sub quo quies optima est. Venus semper inimica est; concoctio, sicut in omnibus corporis affectibus, necessaria. Cruditas enim id maxime laedit, et quoties offensum corpus est, vitiosa pars maxime sentit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme