Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 1

3 Alvum adstringit labor, sedile, creta figularis corpori illita, cibus imminutus, et is ipse semel die assumtus ab eo, qui bis solet; exigua potio, neque adhibita, nisi quum cibi quis quantum assumturus est, cepit; post cibum quies. Contra solvit aucta ambulatio atque esca, motus qui post cibum est, subinde potiones cibo immixtae. Illud quoque scire oportet, quod ventrem vomitus solutum comprimit, compressum solvit: itemque comprimit is vomitus, qui statim post cibum est; solvit is, qui tarde supervenit.
3 Quod ad aetates vero pertinet, inediam facillime sustinent mediae aetates, minus juvenes, minime pueri et senectute confectiAph. I, 13. Quo minus fert facile quisque, eo saepius debet cibum assumere; maximeque eo eget, qui increscitAph. I, 14. Calida lavatio et pueris et senibus apta est. Vinum dilutius pueris, senibus meracius, neutri aetati quae inflationes movent. Juvenum minus, quae assumant, et quomodo curentur, interest. Quibus juvenibus fluxit alvus, plerumque in senectute contrahitur: quibus in adolescentia fit adstricta, saepe in senectute solviturAph. II, 20. Melior est autem in juvene fusior, in sene adstrictiorcf. Aph. II, 53.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme