Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 1

pr Quod ad Erasistratum pertinet, primum ipsa evidentia eius opinioni repugnat quia raro nisi post horum aliquid morbus venit; deinde non sequitur, ut, quod alium non adficit aut eundem alias, id ne alteri quidem aut eidem tempore alio noceat. Possunt enim quaedam subesse corpori vel ex infirmitate eius vel ex aliquo adfectu, quae vel in alio non sunt, vel in hoc alias non fuerunt eaque per se non tanta, ut concitent morbum, tamen obnoxium magis aliis iniuriis corpus efficiant. Quod si contemplationem rerum naturae, quam temere medici isti sibi vindicant, satis conprehendisset, etiam illud scisset, nihil omnino ob unam causam fieri, sed id pro causa adprehendi, quod contulisse plurimum videtur. Potest autem id, dum solum est, non movere, quod iunctum aliis maxime moveat. Accedit ad haec, quod ne ipse quidem Erasistratus, qui transfuso in arterias sanguine febrem fieri dicit idque nimis repleto corpore incidere, repperit, cur ex duobus aeque repletis alter in morbum incideret, alter omni periculo vacaret; quod cotidie fieri apparet. Ex quo disci potest, ut vera sit illa transfusio, tamen illam non per se, cum plenum corpus est, fieri, sed cum horum aliquid accesserit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme