Thesauros Literature technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Book 1

pr Quamuis ne haec quidem sic praeteriri debent, quasi nullam controuersiam recipiant. Nam et Erasistratus non ex illis causis fieri morbos dixit, quoniam et alii et idem alias post istas non febricitarent; et quidam medici saeculi nostri sub auctore, ut ipsi uideri uolunt, Themisone contendunt nullius causae notitiam quicquam ad curationes pertinere; satisque esse quaedam communia morborum intueri. Siquidem horum tria genera esse, unum adstrictum, alterum fluens, tertium mixtum. Nam modo parum excernere aegros, modo nimium, modo alia parte parum, alia nimium: haec autem genera morborum modo acuta esse, modo longa, et modo increscere, modo consistere, modo minui. Cognito igitur eo, quod ex his est, si corpus adstrictum est, digerendum esse; si profluuio laborat, continendum; si mixtum uitium habet, occurrendum subinde uehementiori malo. Et aliter acutis morbis medendum, aliter uetustis, aliter increscentibus, aliter subsistentibus, aliter iam ad sanitatem inclinatis. Horum obseruationem medicinam esse; quam ita finiunt, ut quasi uiam quandam quam ΜΕΘΟΔΟΝ nominant, eorumque, quae in morbis communia sunt, contemplatricem esse contendant. Ac neque rationalibus se neque experimenta tantum spectantibus adnumerari uolunt, cum ab illis eo nomine dissentiant, quod in coniectura rerum latentium nolunt esse medicinam; ab his eo, quod parum artis esse in obseruatione experimentorum credunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme