Şiir 9
ergo occulta teges ut curia Martis Athenis.’
O Corydon, Corydon, secretum divitis ullum
esse putas? servi ut taceant, iumenta loquentur
et canis et postes et marmora, claude fenestras,
vela tegant rimas, iunge ostia, tollite lumen,
105
e medio fac eant omnes, prope nemo recumbat:
quod tamen ad cantum galli facit ille secundi,
proximus ante diem caupo sciet, audiet et quae
finxerunt pariter libarius archimagiri
carptores. quod enim dubitant componere crimen
110
in dominos, quotiens rumoribus ulciscuntur
baltea? nec derit qui te per compita quaerat
nolentem et miseram vinosus inebriet aurem,
illos ergo roges quidquid paulo ante petebas
a nobis, taceant illi. sed prodere malunt
115
arcanum, quam subrepti potare Falerni
pro populo faciens quantum Saufeia bibebat,
vivendum recte cum propter plurima tum est his tum est his . So Housman instead of the tunc est of PA.
idcirco ut possis linguam contemnere servi. After 9.118 PA; after 9.123 Ψ.
praecipue causis, ut linguas mancipiorum
120