Şiir 9
cum matre et casulis et conlusore catello
cymbala pulsantis legatum fiet amici?
improbus es cum poscis, ait. sed pensio clamat
posce ; sed appellat puer unicus ut Polyphemi
lata acies per quam sollers evasit Vlixes;
65
alter emendus erit, namque hic non sufficit, ambo
pascendi. quid agam bruma spirante? quid, oro,
quid dicam scapulis puerorum aquilone Decembri
et pedibus? durate atque expectate cicadas ?
Verum ut dissimili es, ut mittas cetera, quanto
70
metiris pretio, quod ni tibi deditus essem
devotusque cliens, uxor tua virgo maneret?
scis certe quibus ista modis, quam saepe rogaris,
et quae pollicitus, fugientem saepe puellam
amplexu rapui; tabulas quoque ruperat et iam
75
signabat: tota vix hoc ego nocte redemi
te plorante foris; testis mihi lectulus et tu,
ad quem pervenit lecti sonus et dominae vox.
instabile ac dirimi coeptum et iam paene solutum
coniugium in multis domibus servavit adulter.
80