Şiir 9
propositum et vitae contrarius ire priori.
nuper enim, ut repeto, fanum Isidis et Ganymedem
Pacis et advectae secreta Palatia matris
et Cererem (nam quo non prostat femina templo?)
notior Aufidio moechus celebrare scelerare P Büch.: celebrare Ψ ( fortasse melius Housman). solebas,
25
quodque taces, ipsos etiam inclinare maritos.
‘Utile et hoc multis vitae genus, at mihi nullum
inde operae pretium, pingues aliquando lacernas,
munimenta togae, duri crassique coloris
et male percussas textoris pectine Galli
30
accipimus, tenue argentum venaeque secundae,
fata regunt homines, fatum est et partibus illis
quas sinus abscondit, nam si tibi sidera cessant,
nil faciet longi mensura incognita nervi,
quamvis te nudum spumanti Virro labello
35
viderit et blandae adsidue densaeque tabellae
sollicitent, αὐτὸς γὰρ ἐφέλκεται ἄνδρα κίναιδος.
quod tamen ulterius monstrum quam mollis avarus?
haec tribui, deinde illa dedi, mox plura tulisti ;
computat, et cevet. ponatur calculus, adsint
40