Şiir 8
nummorum, Spartana chlamys, conchylia Coa,
et cum Parrhasii tabulis signisque Myronis
Phidiacum vivebat ebur, nec non Polycliti
multus ubique labor, rarae sine Mentore mensae,
inde Dolabella atque hinc Antonius, inde
105
sacrilegus Verres referebant navibus altis
occulta spolia et plures de pace triumphos,
nunc sociis iuga pauca boum, grex parvus equarum,
et pater armenti capto eripietur agello,
ipsi deinde Lares, si quod spectabile signum,
110
si quis in aedicula deus unicus; haec etenim sunt
pro summis, iam iam conj. by Büch.: nam PΨ and Büch. (1893): Housman conj. quis . sunt haec maxima, despicias tu
forsitan inbellis Rhodios unctamque Corinthon;
despicias merito: quid resinata iuventus
cruraque totius facient tibi levia gentis?
115
horrida vitanda est Hispania, Gallicus axis
Illyricumque latus; parce et messoribus illis
qui saturant urbem circo scaenaeque vacantem;
quanta autem inde feres tam dirae praemia culpae,
cum tenuis nuper Marius discinxerit Afros?
120