Thesauros Literature satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 8

 
Paulus vel Cossus vel Drusus moribus esto,
 
hos ante effigies maiorum pone tuorum,
 
praecedant ipsas illi te consule virgas.
 
prima mihi debes animi bona. sanctus haberi
 
iustitiaeque tenax factis dictisque mereris? 25
 
agnosco procerem: salve Gaetulice, seu tu
 
Silanus, quocumque alio de sanguine rarus
 
civis et egregius patriae contingis ovanti,
 
exclamare libet, populus quod clamat Osiri
 
invento. quis enim generosum dixerit hunc qui 30
 
indignus genere et praeclaro nomine tantum
 
insignis? nanum cuiusdam Atlanta vocamus,
 
Aethiopem Cycnum, pravam extortamque puellam
 
Europen; canibus pigris scabieque vetusta
 
levibus et siccae lambentibus ora lucernae 35
 
nomen erit pardus tigris leo, si quid adhuc est
 
quod fremat in terris violentius; ergo cavebis
 
et metues ne tu sic sic H. Junius: si P: sis Ψ. Creticus aut Camerinus.
 
His ego quem monui? tecum est mihi sermo, Rubelli
 
Blande, tumes alto Drusorum stemmate, tamquam 40
← Önceki Şiir 8 · 2 / 14 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme