Şiir 8
Troica non scripsit, quid enim Verginius armis
debuit ulcisci magis aut cum Vindice Galba,
quod quod Madvig: quid PΨ. Nero tam saeva crudaque tyrannide fecit?
haec opera atque hae sunt generosi principis artes,
gaudentis foedo peregrina ad pulpita cantu
225
prostitui Graiaeque apium meruisse coronae,
maiorum effigies habeant insignia vocis,
ante pedes Domiti longum tu pone Thyestae
syrma vel Antigones vel personam Melanippes,
et de marmoreo citharam suspende colosso.
230
Quid, Catilina, tuis natalibus atque Cethegi
inveniet quisquam sublimius? arma tamen vos
nocturna et flammas domibus templisque paratis,
ut bracatorum pueri Senonumque minores,
ausi quod liceat tunica punire molesta.
235
sed vigilat consul vexillaque vestra coercet;
hic novus Arpinas, ignobilis et modo Romae
municipalis eques, galeatum ponit ubique
praesidium attonitis et in omni monte laborat,
tantum igitur muros intra toga contulit illi
240