Thesauros Literature satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 7

 
aut vinum Tiberi devectum, quinque lagonae.
 
si quater egisti, si contigit aureus unus,
 
inde cadunt partes ex foedere pragmaticorum.
 
Aemilio dabitur quantum licet, et melius nos
 
egimus; huius enim stat currus aeneus, alti 125
 
quadriiuges in vestibulis, atque ipse feroci
 
bellatore sedens curvatum hastile minatur
 
eminus et statua meditatur proelia lusca.
 
sic Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est
 
Tongilii, magno cum rhinocerote lavari 130
 
qui solet et vexat lutulenta balnea turba,
 
perque forum iuvenes longo premit assere Maedos
 
empturus pueros argentum murrina villas;
 
spondet enim Tyrio stlattaria purpura filo.
 
et tamen est illis hoc utile: purpura vendit 135
 
causidicum, vendunt amethystina; convenit illi
 
et strepitu et facie maioris vivere census,
 
sed finem inpensae non servat prodiga Roma.
 
Fidimus eloquio Instead of fidimus eloquio Ψ has ut redeant veteres .? Ciceroni nemo ducentos
 
nunc dederit nummos, nisi fulserit anulus ingens. 140
← Önceki Şiir 7 · 7 / 13 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme