Şiir 6
intravit calidum veteri centone lupanar
et cellam vacuam atque suam; tunc nuda papillis
prostitit auratis titulum mentita Lyciscae
ostenditque tuum, generose Britannice, ventrem,
excepit blanda intrantis atque aera poposcit;
125
continueque iacens cunctorum absorbuit ictus. omitted by PRΨ.
mox lenone suas iam dimittente puellas
tristis abit, et quod potuit tamen ultima cellam
clausit, adhuc ardens rigidae tentigine volvae,
et lassata viris necdum satiata recessit,
130
obscurisque genis turpis fumoque lucernae
foeda lupanaris tulit ad pulvinar odorem.
Hippomanes carmenque loquar coctumque venenum
privignoque datum? faciunt graviora coactae
imperio sexus minimumque libidine peccant.
135
Optima set quare Censennia teste marito?
bis quingena dedit: tanti vocat ille pudicam.
nec pharetris Veneris macer est aut lampade fervet:
inde faces ardent, veniunt a dote sagittae,
libertas emitur; coram licet innuat atque
140