Thesauros Literature satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 6

 
convomit, haec inter nautas et prandet et errat
 
per puppem et duros gaudet tractare rudentis.
 
Qua tamen exarsit forma, qua capta iuventa
 
Eppia? quid vidit propter quod ludia dici
 
sustinuit? nam Sergiolus iam radere guttur 105
 
coeperat et secto requiem sperare lacerto;
 
praeterea multa in facie deformia, sicut
 
attritus galea mediisque in naribus ingens
 
gibbus, et acre malum semper stillantis ocelli,
 
sed gladiator erat; facit hoc illos Hyacinthos, 110
 
hoc pueris patriaeque, hoc praetulit illa sorori
 
atque viro: ferrum est quod amant, hic Sergius idem
 
accepta rude coepisset Veiento videri.
 
Quid privata domus, quid fecerit Eppia, curas?
 
respice rivales divorum, Claudius audi 115
 
quae tulerit, dormire virum cum senserat uxor,
 
ausa Palatino tegetem praeferre cubili,Clausen transposes 6.117 and 6.118, following Hermann.
 
sumere nocturnos meretrix Augusta cucullos
 
linquebat comite ancilla non amplius una.
 
sed nigrum flavo crinem abscondente galero 120
← Önceki Şiir 6 · 6 / 35 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme