Thesauros Literature satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 6

 
tune duos? septem, si septem forte fuissent!
 
Credamus tragicis quidquid de Colchide torva
 
dicitur et Procne; nil contra conor. et illae
 
grandia monstra suis audebant temporibus, sed 645
 
non propter nummos; minor admiratio summis
 
debetur monstris, quotiens facit ira nocentes
 
hunc sexum et rabie iecur incendente feruntur
 
praecipites, ut saxa iugis abrupta, quibus mons
 
subtrahitur clivoque latus pendente recedit: 650
 
illam ego non tulerim, quae conputat et scelus ingens
 
sana facit, spectant subeuntem fata mariti
 
Alcestim, et similis si permutatio detur,
 
morte viri cupiant animam servare catellae.
 
occurrent multae tibi Belides atque Eriphylae 655
 
mane, Clytaemestram nullus non vicus habebit,
 
hoc tantum refert, quod Tyndaris illa bipennem
 
insulsam et fatuam dextra laevaque tenebat,
 
at nunc res agitur tenui pulmone rubetae;
 
sed tamen et ferro, si praegustarit praegustabit PSG: praegustaret Ψ: praegustarit Markl. and Housman. Atrides 660
 
Pontica ter victi cautus medicamina regis.
← Önceki Şiir 6 · 35 / 35 Sonraki bölüm →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme