Şiir 6
corpore laturos, stat Fortuna inproba noctu
605
adridens nudis infantibus; hos fovet omni omnes Ψ: omni PT and most edd.
involvitque sinu, domibus tunc porrigit altis
secretumque sibi mimum parat; hos amat, his se
ingerit utque suos semper producit alumnos.
Hic magicos adfert cantus, hic Thessala vendit
610
philtra, quibus valeat mentem vexare mariti
et solea pulsare natis: quod desipis, inde est,
inde animi caligo et magna oblivio rerum
quas modo gessisti. tamen hoc tolerabile, si non
semper aquam portes rimosa ad dolia, semper Clausen brakets 6.614abc, which is placed after 6.614 in U, after 6.601 in K, and in the marginalia of certain texts
istud onus subeas ipsis manantibus urnis,
quo rabidus nostro Phalarim de rege dedisti.
et furere incipias ut avunculus ille Neronis,
615
cui totam tremuli frontem Caesonia pulli
infudit. quae non faciet quod principis uxor?
ardebant cuncta et fracta conpage ruebant,
non aliter quam si fecisset Iuno maritum
insanum, minus ergo nocens erit Agrippinae
620
boletus, siquidem unius praecordia pressit