Thesauros Literature satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 6

 
divitibus responsa dabit dabit PG: dabunt FTU. Phryx augur, et Indus indus Brit. 15 B xvii: inde PςΨ: indi U: Owen and Büch. (1893) Iudae : Housman and Büch. (1910) inde . Housman thinks a line has dropped out. 585
 
conductus, dabit astrorum mundique peritus
 
atque aliquis senior qui publica fulgura condit:
 
plebeium in circo positum est et in aggere fatum;
 
quae nudis longum ostendit cervicibus aurum
 
consulit ante falas delphinorumque columnas 590
 
an saga vendenti nubat caupone relicto.
 
Hae tamen et partus subeunt discrimen et omnis
 
nutricis tolerant fortuna urguente labores;
 
sed iacet aurato vix ulla puerpera lecto,
 
tantum artes huius, tantum medicamina possunt, 595
 
quae steriles facit atque homines in ventre necandos
 
conducit. gaude, infelix, atque ipse bibendum
 
porrige quidquid erit; nam si distendere vellet
 
et vexare uterum pueris salientibus, esses
 
Aethiopis fortasse pater, mox decolor heres 600
 
impleret tabulas numquam tibi mane videndus.
 
Transeo suppositos et gaudia votaque saepe
 
ad spurcos decepta lacus, atque inde petitos
 
pontifices, salios Scaurorum nomina falso
← Önceki Şiir 6 · 32 / 35 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme