Şiir 6
vult formosa domi? moechis foliata parantur,
465
his emitur quidquid graciles huc mittitis Indi.
tandem aperit vultum et tectoria prima reponit;
incipit agnosci, atque illo lacte fovetur
propter quod secum comites educit asellas
exul Hyperboreum si dimittetur ad axem.
470
sed quae mutatis inducitur atque fovetur
tot medicaminibus coctaeque siliginis offas
accipit et madidae, facies dicetur an ulcus?
Est pretium curae penitus cognoscere toto
quid faciant agitentque die. si nocte maritus
475
aversus iacuit, periit libraria, ponunt
cosmetae tunicas, tarde venisse Liburnus
dicitur et poenas alieni pendere somni
cogitur; hic frangit ferulas, rubet ille flagello,
hic scutica; sunt quae tortoribus annua praestent.
480
verberat atque obiter faciem linit, audit amicas,
aut latum pictae vestis considerat aurum,
et caedit, longi relegit transversa diurni
et caedit, donec lassis caedentibus exi