Şiir 6
dicet quis viduam praegnatem fecerit et quo
405
mense, quibus verbis concumbat quaeque, modis quot.
instantem regi Armenio Partimque cometen
prima videt, famam rumoresque illa recentis
excipit ad portas, quosdam facit; isse Niphaten
in populos magnoque illic cuncta arva arva Ψ: arma P. teneri
410
diluvio, nutare urbes, subsidere terras
quocumque in trivio cuicumque est obvia, narrat.
Nec tamen id vitium magis intolerabile quam quae quod Ψ: quae P.
vicinos humiles rapere et concidere loris
exorata exorata Ψ: exortata P, Housman, Büch. (1910). solet, nam si latratibus alti
415
rumpuntur somni, fustes huc ocius, inquit,
adferte atque illis dominum iubet ante feriri,
deinde canem, gravis occursu, taeterrima vultu.
balnea nocte subit, conchas et castra moveri
nocte iubet, magno gaudet sudare tumultu,
420
cum lassata gravi ceciderunt bracchia massa,
callidus et cristae digitos inpressit aliptes
ac summum dominae femur exclamare coegit,
convivae miseri interea somnoque fameque