Thesauros Literature satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 6

 
flava ruinosi lupa degustare sepulchri,
 
horum consiliis nubunt subitaeque recedunt,
 
his languentem animum servant et seria vitae,
 
his clunem atque latus discunt vibrare magistris, 385
 
quicquid praeterea scit qui docet, haud tamen illi
 
semper habenda fides: oculos fuligine pascit
 
distinctus croceis et reticulatus adulter,
 
suspectus tibi sit quanto vox mollior et quo
 
saepius in teneris haerebit dextera lumbis, 390
 
hic erit in lecto fortissimus: exuit illic
 
personam docili Thais saltata Triphallo.
 
‘quem rides? aliis hunc mimum! sponsio fiat:
 
purum te contendo virum, contendo: fateris?
 
an vocat ancillas tortoris pergula?’ Novi 395
 
consilia et veteres quaecumque monetis amici:
 
pone seram, cohibe. sed quis custodiatO here reads custodiat , but PΨ have custodiet in the repeated passage, line 347. ipsos
 
custodes, qui nunc lascivae furta puellae
 
hac mercede silent? crimen commune tacetur:
 
prospicit hoc prudens et ab illis incipit uxor 400
 
Sunt quas eunuchi inbelles ac mollia semper
← Önceki Şiir 6 · 20 / 35 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme