Şiir 6
Anticum et vetus est alienum, Postume, lectum
concutere atque sacri genium contemnere fulcri.
omne aliud crimen mox ferrea protulit aetas:
viderunt primos argentea saecula moechos.
conventum tamen et pactum et sponsalia nostra
25
tempestate paras, iamque a tonsore magistro
pecteris, et digito pignus fortasse dedisti,
certe sanus eras; uxorem, Postume, ducis?
dic, qua Tisiphone, quibus exagitare exagitare PΨ: exagitere O. colubris?
ferre potes dominam salvis tot restibus ullam,
30
cum pateant altae caligantesque fenestrae,
cum tibi vicinum se praebeat Aemilius pons?
aut si de multis nullus placet exitus, illud
nonne putas melius, quod tecum pusio dormit?
pusio qui noctu non litigat, exigit a te
35
nulla iacens illic munuscula nec queritur quod
et lateri parcas nec quantum iussit anheles.
Sed placet Vrsidio lex Iulia, tollere dulcem
cogitat heredem, cariturus turture magno
mullorumque iubis et captatore macello.
40