Thesauros Literature satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 6

 
provocat ac tollit pendentis praemia coxae;
 
ipsa Medullinae fluctum crisantis adorat:
 
palma inter dominas, virtus natalibus aequa,
 
nil ibi per ludum simulabitur, omnia fient
 
ad verum, quibus incendi iam frigidus aevo 325
 
Laomedontiades et Nestoris hirnea possit,
 
tunc prurigo morae inpatiens, tum femina simplex,
 
ac pariter toto repetitus clamor ab antro
 
iam fas est, admitte viros. si dormit adulter,
 
illa iubet sumpto iuvenem properare cucullo; 330
 
si nihil est, servis incurritur; abstuleris spem
 
servorum, veniet conductus aquarius; hic si
 
quaeritur et desunt homines, mora nulla per ipsam,
 
quo minus imposito clunem summittat asello.
 
atque utinam ritus veteres et publica saltem 335
 
his intacta malis agerentur sacra! sed omnes
 
noverunt Mauri atque. Indi quae psaltria penem
 
maiorem, quam sunt duo Caesaris Anticatones,
 
illuc, testiculi sibi conscius unde fugit mus,
 
intulerit, ubi velari pictura iubetur 340
← Önceki Şiir 6 · 17 / 35 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme