Şiir 6
filiolam turpi vetulae producere turpem.
Nulla fere causa est in qua non femina litem
moverit. accusat Manilia, si rea non est.
conponunt ipsae per se formantque libellos,
principium atque locos Celso dictare paratae.
245
Endromidas Tyrias et femineum ceroma
quis nescit, vel quis non vidit vulnera pali,
quem cavat adsiduis rudibus scutoque lacessit
atque omnes implet numeros dignissima prorsus
Florali matrona tuba, nisi si quid in illo
250
pectore plus agitat veraeque paratur harenae,
quem praestare potest mulier galeata pudorem,
quae fugit a sexu? vires amat: haec tamen ipsa
vir nollet fieri, nam quantula nostra voluptas!
quale decus, rerum si coniugis auctio fiat,
255
balteus et manicae et cristae crurisque sinistri
dimidium tegimen! vel, si diversa movebit
proelia, tu felix ocreas vendente puella.
hae sunt quae tenui sudant in cyclade, quarum
delicias et panniculus bombycinus urit.
260