Thesauros Literature satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 5

 
tu tibi liber homo et regis conviva videris:
 
captum te nidore suae putat ille culinae;
 
nec male coniectat: quis enim tam nudus, ut illum
 
bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum
 
vel nodus tantum et signum de paupere loro? 165
 
spes bene cenandi vos decipit: ‘ecce dabit iam
 
semesum leporem atque aliquid de clunibus apri,
 
ad nos iam veniet minor altilis.’ inde parato
 
intactoque omnes et stricto pane tacetis.
 
ille sapit qui te sic utitur, omnia ferre 170
 
si potes, et debes, pulsandum vertice raso
 
praebebis quandoque caput, nec dura timebis
 
flagra pati, his epulis et tali dignus amico.
← Önceki Şiir 5 · 9 / 9 Sonraki bölüm →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme