Thesauros Literature satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 4

 
belua, sic pugnas Cilicis laudabat et ictus
 
et pegma et pueros inde ad velaria raptos.
 
Non cedit Veiento, set ut fanaticus oestro
 
percussus, Bellona, tuo divinat et ‘ingens
 
omen habes,’ inquit, ‘magni clarique triumphi. 125
 
regem aliquem capies, aut de temone Britanno
 
excidet Arviragus. peregrina est belua, cernis
 
erectas inHousmam conj. per for in . terga sudes?‘ hoc defuit unum
 
Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos.
 
Quidnam igitur censes? conciditur? ‘absit ab illo 130
 
dedecus hoc,’ Montanus ait, ‘testa alta paretur,
 
quae tenui muro spatiosum colligat orbem,
 
debetur magnus patinae subitusque Prometheus,
 
argillam atque rotam citius properate; sed ex hoc
 
tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur.’ 135
 
vicit digna viro sententia, noverat ille
 
luxuriam inperii veterem noctesque Neronis
 
iam medias aliamque famem, cum pulmo Falerno
 
arderet, nulli maior fuit usus edendi
 
tempestate mea; Circeis nata forent an 140
← Önceki Şiir 4 · 7 / 8 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme