Thesauros Literature satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 4

 
iustitia, venit et Crispi iucunda senectus,
 
cuius erant mores qualis facundia, mite
 
ingenium, maria ac terras populosque regenti
 
quis comes utilior, si clade et peste sub illa
 
saevitiam damnare et honestum adferre liceret 85
 
consilium? sed quid violentius aure tyranni,
 
cum quo de pluviis aut aestibus aut nimboso
 
vere locuturi fatum pendebat amici?
 
illa igitur numquam derexit bracchia contra
 
torrentem, nec civis erat qui libera posset 90
 
verba animi proferre et vitam inpendere vero.
 
sic multas hiemes atque octogensima vidit
 
solstitia, his armis illa quoque tutus in aula.
 
Proximus eiusdem properabat Acilius aevi
 
cum iuvene indigno quem mors tam saeva maneret 95
 
et domini gladiis tam festinata; sed olim
 
prodigio par est in nobilitate senectus,
 
unde fit ut malim fraterculus esse gigantis.
 
profuit ergo nihil misero, quod comminus ursos
 
figebat Numidas Albana nudus harena 100
← Önceki Şiir 4 · 5 / 8 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme