Şiir 3
ut liceat paucis cum dentibus inde reverti.
Nec tamen haec tantum metuas, nam qui spoliet te
non derit clausis domibus, postquam omnis ubique
fixa catenatae siluit compago tabernae.
interdum et ferro subitus grassator agit rem;
305
armato quotiens tutae custode tenentur
et Pomptina palus et Gallinaria pinus,
sic inde huc omnes tamquam ad vivaria currunt
qua fornace graves, qua non incude catenae?
maximus in vinclis ferri modus, ut timeas ne
310
vomer deficiat, ne marrae et sarcula desint.
felices proavorum atavos, felicia dicas
saecula quae quondam sub regibus atque tribunis
viderunt uno contentam carcere Romam.
His alias poteram et pluris subnectere causas;
315
sed iumenta vocant et sol inclinat, eundum est;
nam mihi commota iam dudum mulio virga
adnuit. ergo vale nostri memor, et quotiens te
Roma tuo refici properantem reddet Aquino,
me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianam
320