Thesauros Literature satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 3

 
ultimus ardebit quem tegula sola tuetur
 
a pluvia, molles ubi reddunt ova columbae,
 
lectus erat Codro Procula minor, urceoli sex
 
ornamentum abaci nec non et parvulus infra
 
cantharus et recubans sub eodem marmore Chiron, 205
 
iamque vetus graecos servabat cista libellos
 
et divina opici rodebant carmina mures,
 
nil habuit Codrus, quis enim negat? et tamen illud
 
perdidit infelix totum nihil, ultimus autem
 
aerumnae est cumulus, quod nudum et frusta rogantem est PRAO 210
 
nemo cibo, nemo hospitio tectoque iuvabit.
 
Si magna Asturici cecidit domus, horrida mater,
 
pullati proceres, differt vadimonia praetor,
 
tum gemimus casus urbis, tunc odimus ignem,
 
ardet adhuc, et iam accurrit qui marmora donet, 215
 
conferat inpensas; hic nuda et candida signa,
 
hic aliquid praeclarum praeclarum P: Housman conj. praedarum . Euphranoris et Polycliti,
 
hic hic conj. by Jahn and confirmed by O and Vind.: haec P Büch.: Housman conj. aera . Asianorum vetera ornamenta deorum,
 
hic libros dabit et forulos mediamque Minervam,
 
hic modium argenti, meliora ac plura reponit 220
← Önceki Şiir 3 · 11 / 17 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme