Thesauros Literature satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 2

 
armatum, cum iam tolli vexilla iuberet,
 
res memoranda novis annalibus atque recenti
 
historia, speculum civilis sarcina belli;
 
nimirum summi ducis est occidere Galbam
 
et curare cutem; summi constantia civis 105
 
Bebriacis campis spolium spolium ΨO: solium Herwerd. Housman. adfectare Palati,
 
et pressum in faciem faciem Clausen and Willis, so P1, AKLO; facie P2, GHTUZ digitis extendere panem,
 
quod nec in Assyrio pharetrata Samiramis orbe,
 
maesta nec Actiaca fecit Cleopatra carina,
 
hic nullus verbis pudor aut reverentia mensae, 110
 
hic turpis turpis PVind.Ψ: turpes TParis. Cybeles et fracta voce loquendi
 
libertas et crine senex fanaticus albo
 
sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni
 
gutturis exemplum conducendusque magister,
 
quid tamen expectant, Phrygio quos tempus erat iam 115
 
more supervacuam cultris abrumpere carnem?
 
Quadringenta dedit Gracchus sestertia dotem
 
cornicini, sive hic recto cantaverat aere;
 
signatae tabulae, dictum feliciter, ingens
 
cena sedet, gremio iacuit nova nupta mariti. 120
← Önceki Şiir 2 · 6 / 9 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme