Thesauros Literature satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 2

 
clunem agitant, ego te ceventem, Sexte, verebor?
 
infamis Varillus ait quo deterior te?
 
loripedem rectus derideat, Aethiopem albus;
 
quis tulerit Gracchos de seditione querentes?
 
quis caelum terris non misceat et mare caelo, 25
 
si fur displiceat Verri, homicida Miloni,
 
Clodius accuset moechos, Catilina Cethegum,
 
in tabulam Syllae si dicant discipuli tres?
 
qualis erat nuper tragico pollutus adulter
 
concubitu, qui tunc leges revocabat amaras 30
 
omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas,
 
cum tot abortivis fecundam Iulia vulvam
 
solveret et patruo similes effunderet offas.
 
nonne igitur iure ac merito vitia ultima fictos
 
contemnunt Scauros et castigata remordent? 35
 
Non tulit ex illis torvum Laronia quendam
 
clamantem totiens ubi nunc, lex Iulia? dormis? Housman punctuates ubi nunc, lex Iulia, dormis?
 
atque ita subridens: ‘felicia tempora, quae te
 
moribus opponunt. habeat iam Roma pudorem,
 
tertius e caelo cecidit Cato. sed tamen unde 40
← Önceki Şiir 2 · 2 / 9 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme