Thesauros Literature satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 2

 
ultra Sauromatas fugere hinc libet et glacialem
 
Oceanum, quotiens aliquid de moribus audent
 
qui Curios simulant et Bacchanalia vivunt,
 
indocti primum, quamquam plena omnia gypso
 
Chrysippi invenias; nam perfectissimus horum, 5
 
si quis Aristotelen similem vel Pittacon emit
 
et iubet archetypos pluteum servare Cleanthas.
 
frontis nulla fides; quis enim non vicus abundat
 
tristibus obscaenis? castigas turpia, cum sis
 
inter Socraticos notissima fossa cinaedos? 10
 
hispida membra quidem et durae per bracchia saetae
 
promittunt atrocem animum, sed podice levi
 
caeduntur tumidae medico ridente mariscae.
 
rarus sermo illis et magna libido tacendi
 
atque supercilio brevior coma. verius ergo 15
 
et magis ingenue Peribomius; hunc ego fatis
 
inputo, qui vultu morbum incessuque fatetur.
 
horum simplicitas miserabilis, his furor ipse
 
dat veniam; sed peiores, qui talia verbis
 
Herculis invadunt et de virtute locuti 20
← Önceki bölüm Şiir 2 · 1 / 9 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme