Thesauros Literature satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 15

 
pallorem ac maciem et tenuis miserantibus artus,
 
membra aliena fame lacerabant, esse parati
 
et sua. quisnam hominum veniam dare quisve deorum
 
ventribusSo Housman, after Hadr. Vales.: PU have urbibus , and so Büch. and Owen: viribus Ψ. abnueret dira atque inmania passis,
 
et quibus illorum poterant ignoscere manes, 105
 
quorum corporibus vescebantur? melius nos
 
Zenonis praecepta monent, nec enim omnia, quaedam quaedam AGLT: P has quidam : so Büch. and Housman
 
pro vita facienda putant; sed Cantaber unde
 
Stoicus, antiqui praesertim aetate Metelli?
 
nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas, 110
 
Gallia causidicos docuit facunda Britannos,
 
de conducendo loquitur iam rhetore Thyle.
 
nobilis ille tamen populus quem diximus, et par
 
virtute atque fide sed maior clade Zacynthos
 
tale quid excusat: Maeotide saevior ara 115
 
Aegyptos; quippe illa nefandi Taurica sacri
 
inventrix homines (ut iam quae carmina tradunt
 
digna fide credas) tantum immolat, ulterius nil
 
aut gravius cultro timet hostia, quis modo casus
 
inpulit hos? quae tanta fames infestaque vallo 120
← Önceki Şiir 15 · 6 / 9 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme