Şiir 15
victrix turba, nec ardenti decoxit aeno
aut veribus: longum usque adeo tardumque putavit
expectare focos, contenta cadavere crudo.
Hic gaudere libet quod non violaverit ignem,
quem summa caeli raptum de parte Prometheus
85
donavit terris; elemento gratulor, et te
exultare reor. sed qui mordere cadaver
sustinuit, nil umquam hac carne libentius edit.
nam scelere in tanto ne quaeras et dubites an
prima voluptatem gula senserit; ultimus autem
90
qui stetit, absumpto iam toto corpore ductis
per terram digitis aliquid de sanguine gustat.
Vascones, haec fama est, alimentis talibus olim
produxere animas, sed res diversa, sed illic
fortunae invidia est bellorumque ultima, casus
95
extremi, longae dira obsidionis egestas:
huius enim, quod nunc agitur, miserabile debet
exemplum esse cibi, sicutHousman reads tibi from G in place of cibi PΨ, and conjectures si cui in place of sicut PΨ. modo dicta mihi gens:
post omnis herbas, post cuncta animalia, quidquid
cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis
100