Thesauros Literature satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 15

 
laetum hilaremque diem, ne magnae gaudia cenae
 
sentirent positis ad templa et compita mensis
 
pervigilique toro, quem nocte ac luce iacentem
 
septimus interdum sol invenit, horrida sane
 
Aegyptos, sed luxuria, quantum ipse notavi, 45
 
barbara famoso non cedit turba Canopo.
 
adde quod et facilis victoria de madidis et
 
blaesis atque mero titubantibus. inde virorum
 
saltatus nigro tibicine, qualiacumque
 
unguenta et flores multaeque in fronte coronae: 50
 
hinc ieiunum odium, sed iurgia prima sonare
 
incipiunt, animis ardentibus haec tuba rixae;
 
dein clamore pari concurritur, et vice teli
 
saevit nuda manus, paucae sine vulnere malae;
 
vix cuiquam aut nulli toto certamine nasus 55
 
integer, aspiceres iam cuncta per agmina vultus
 
dimidios, alias facies et hiantia ruptis
 
ossa genis, plenos oculorum sanguine pugnos.
 
ludere se credunt ipsi tamen et puerilis
 
exercere acies, quod nulla cadavera calcent. 60
← Önceki Şiir 15 · 3 / 9 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme