Thesauros Literature satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 15

 
crediderim aut tenui percussum verbere Circes
 
et cum remigibus grunnisse Elpenora porcis.
 
tam vacui capitis populum Phaeaca putavit?’
 
sic aliquis merito nondum ebrius et minimum qui
 
de Corcyraea temetum duxerat urna. 25
 
solus enim haec Ithacus nullo sub teste canebat;
 
Nos miranda quidem, set nuper consule Iunco iunco Bob.AU: iunpo P: iunio Ψ.
 
gesta super calidae referemus moenia Copti,
 
nos volgi scelus et cunctis graviora cothurnis;
 
nam scelus, a Pyrra quamquam omnia syrmata volvas, 30
 
nullus aput tragicos populus facit, accipe, nostro
 
dira quod exemplum feritas produxerit aevo.
 
Inter finitimos vetus atque antiqua simultas,
 
inmortale odium et numquam sanabile vulnus,
 
ardet adhuc Ombos et Tentyra. summus utrimque 35
 
inde furor volgo, quod numina vicinorum
 
odit uterque locus, cum solos credat habendos
 
esse deos quos ipse colit, sed tempore festo
 
alterius populi rapienda occasio cunctis
 
visa inimicorum primoribus ac ducibus, ne 40
← Önceki Şiir 15 · 2 / 9 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme