Thesauros Literature satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 14

 
qui miratur opes, qui nulla exempla beati; 120
 
pauperis esse putat, iuvenes hortatur ut illa
 
ire via pergant pergant Ψ: peragant P. et eidem incumbere sectae,
 
sunt quaedam vitiorum elementa, his protinus illos
 
inbuit et cogit minimas ediscere sordes;
 
mox adquirendi docet insatiabile votum. 125
 
servorum ventres modio castigat iniquo
 
ipse quoque esuriens, neque enim omnia sustinet umquam
 
mucida caerulei panis consumere frusta,
 
hesternum solitus medio servare minutal
 
Septembri nec non differre in tempora cenae 130
 
alterius conchem aestivam cum parte lacerti
 
signatam vel dimidio putrique siluro,
 
filaque sectivi numerata includere porri.
 
invitatus ad haec aliquis de ponte negabit negabit Ψ: negavit PS: negabat O..
 
sed quo divitias haec per tormenta coactas, 135
 
cum furor haut dubius, cum sit manifesta phrenesis,
 
ut locuples moriaris, egentis vivere fato?
 
interea pleno cum turget sacculus ore,
 
crescit crevit P: other MSS crescit . amor nummi quantum ipsa pecunia crevit,
← Önceki Şiir 14 · 7 / 17 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme