Şiir 14
Romanas autem soliti contemnere leges
100
Iudaicum ediscunt et servant ac metuunt ius,
tradidit arcano quodcumque volumine Moyses,
non monstrare vias eadem nisi sacra colenti,
quaesitum ad fontem solos deducere verpos.
sed pater in causa, cui septima quaeque fuit lux
105
ignava et partem vitae non attigit ullam.
Sponte tamen iuvenes imitantur cetera, solam
inviti quoque avaritiam exercere iubentur.
fallit enim vitium specie virtutis et umbra,
cum sit triste habitu vultuque et veste severum,
110
nec dubie tamquam frugi laudetur avarus,
tamquam parcus homo et rerum tutela suarum
certa magis quam si fortunasPFGU have fortuna , other MSS. fortunas : Büch. (1910) reads a fortuna . servet easdem
Hesperidum serpens aut Ponticus. adde quod hunc de
quo loquor egregium populus putat adquirendi
115
artificem; quippe his crescunt patrimonia fabris,
sed crescunt quocumque modo, maioraque fiunt
incude adsidua semperque ardente camino.
Et pater ergo animi felices credit avaros;