Thesauros Literature satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 14

 
pascentis, propria cum iam facit arbore nidos. 80
 
sed leporem aut capream famulae Iovis et generosae
 
in saltu venantur aves, hinc praeda cubili
 
ponitur: inde autem cum se matura levavit
 
progenies, stimulante fame festinat ad illam
 
quam primum praedam rupto gustaverat ovo. 85
 
Aedificator erat Cretonius et modo curvo
 
litore Caietae, summa nunc Tiburis arce,
 
nunc Praenestinis in montibus alta parabat
 
culmina villarum graecis longeque petitis
 
marmoribus vincens Fortunae atque Herculis aedem, 90
 
ut spado vincebat Capitolia nostra Posides.
 
dum sic ergo habitat Cretonius, inminuit rem,
 
fregit opes, nec parva tamen mensura relictae
 
partis erat: totam hanc turbavit filius amens,
 
dum meliore novas attollit marmore villas. 95
 
Quidam sortiti metuentem sabbata patrem
 
nil praeter nubes et caeli numen adorant,
 
nec distare putant humana carne suillam,
 
qua pater abstinuit, mox et praeputia ponunt;
← Önceki Şiir 14 · 5 / 17 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme