Thesauros Literature satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 14

 
‘verre pavimentum, nitidas ostende columnas, 60
 
arida cum tota descendat aranea tela;
 
hic leve argentum, vasa aspera tergeat alter’:
 
vox domini furit instantis virgamque tenentis.
 
ergo miser trepidas, ne stercore foeda canino
 
atria displiceant oculis venientis amici, 65
 
ne perfusa luto sit porticus; et tamen uno
 
semodio scobis haec emendat servulus unus:
 
illud non agitas, ut sanctam filius omni
 
aspiciat sine labe domum vitioque carentem?
 
gratum est quod patriae civem populoque dedisti, 70
 
si facis ut patriae patriae Ψ: patria PS: Housman conjectures civis . sit idoneus, utilis agris,
 
utilis et bellorum et pacis rebus agendis,
 
plurimum enim intererit quibus artibus et quibus hunc tu
 
moribus instituas. serpente ciconia pullos
 
nutrit et inventa per devia rura lacerta: 75
 
illi eadem sumptis quaerunt animalia pinnis.
 
vultur iumento et canibus crucibusque relictis
 
ad fetus properat partemque cadaveris adfert:
 
hic est ergo cibus magni quoque vulturis et se
← Önceki Şiir 14 · 4 / 17 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme