Thesauros Literature satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 14

 
ex nobis geniti, quoniam dociles imitandis 40
 
turpibus ac pravis omnes sumus, et Catilinam
 
quocumque in populo videas, quocumque sub axe,
 
sed nec Brutus erit Bruti nec avunculus usquam,
 
nil dictu foedum visuque haec limina tangat,
 
intra quae pater est est PΨ: es Housman after Cramer.; procul, a procul inde puellae 45
 
lenonum et cantus pernoctantis parasiti.
 
maxima debetur puero reverentia, siquid
 
turpe paras; nec tu pueri contempseris annos,
 
sed peccaturo obstet tibi filius infans.
 
nam siquid dignum censoris fecerit ira 50
 
quandoque et similem tibi se non corpore tantum
 
nec vultu dederit, morum quoque filius, et qui
 
omnia deterius tua per vestigia peccet,
 
corripies nimirum et castigabis acerbo
 
clamore ac post haec tabulas mutare parabis. 55
 
unde tibi frontem libertatemque parentis,
 
cum facias peiora senex vacuumque cerebro
 
iam pridem caput hoc ventosa cucurbita quaerat?
 
Hospite venturo cessabit nemo tuorum.
← Önceki Şiir 14 · 3 / 17 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme