Thesauros Literature satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 13

 
ponendum, quia tu gallinae filius albae,
 
nos viles pulli, nati infelicibus ovis?
 
rem pateris modicam et mediocri bile ferendam,
 
si flectas oculos maiora ad crimina, confer
 
conductum latronem, incendia sulpure coepta 145
 
atque dolo, primos cum ianua colligit ignes;
 
confer et hos, veteris qui tollunt grandia templi
 
pocula adorandae robiginis et populorum
 
dona vel antiquo positas a rege coronas;
 
haec ibi si non sunt, minor exstat sacrilegus qui 150
 
radat inaurati femur Herculis et faciem ipsam
 
Neptuni, qui bratteolam de Castore ducat;
 
an dubitet solitus totum conflare Tonantem?
 
confer et artifices mercatoremque veneni,
 
et deducendum corio bovis in mare, cum quo 155
 
clauditur adversis innoxia simia fatis,
 
haec quota pars scelerum, quae custos Gallicus urbis
 
usque a lucifero donec lux occidat audit?
 
humani generis mores tibi nosse volenti
 
sufficit una domus: paucos consume dies et 160
← Önceki Şiir 13 · 8 / 13 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme