Şiir 13
hos quoque felices, qui ferre incommoda vitae
nec iactare iugum vita didicere magistra,
quae tam festa dies, ut cesset prodere furem,
perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrum
quaesitum et partos gladio vel pyxide nummos?
25
rari quippe boni: numera, vix sunt totidem quot
Thebarum portae vel divitis ostia Nili.
nona nona . So Ψ and Housman: non FG: P Büch. and Owen have the unmeaning nunc . aetas agitur peioraque saecula ferri
temporibus, quorum sceleri non invenit ipsa
nomen et a nullo posuit natura metallo.
30
nos hominum divumque fidem clamore demus
quanto Faesidium laudat vocalis agentem
sportula. dic, senior bulla dignissime, nescis
quas habeat veneres aliena pecunia? nescis
quem tua simplicitas risum vulgo moveat, cum
35
exigis a quoquam ne peieret et putet ullis
esse aliquod numen templis araeque rubenti?
quondam hoc indigenae vivebant more, priusquam
sumeret agrestem posito diademate falcem
Saturnus fugiens, tunc cum virguncula Iuno
40